본문 바로가기
라틴어 성경 원문과 해석/라틴어 구약 창세기

창세기 1장 라틴어 원문만 _ 읽기 연습용

by 임메르시오 2021. 6. 26.

 

창세기 1장 라틴어 원문만 _ 읽기 연습용


<장음 표시>

Genesis 1


1. In prīncipiō creāvit Deus caelum et terram. 
2. Terra autem erat inānis et vacua, et tenebrae super faciem abyssī, et spīritus Deī ferēbātur super aquās. 
3. Dīxitque Deus: “Fīat lūx". Et facta est lūx. 
4. Et vīdit Deus lūcem quod esset bona et dīvīsit Deus lūcem ac tenebrās. 
5. Appellāvitque Deus lūcem diem et tenebrās noctem. Factumque est vespere et mane, diēs ūnus. 
6. Dīxit quoque Deus: “Fīat firmāmentum in mediō aquārum et dīvidat aquās ab aquīs". 
7. Et fēcit Deus firmāmentum dīvīsitque aquās, quae erant sub firmāmentō, ab hīs, quae erant super firmāmentum. Et factum est ita. 
8. Vocāvitque Deus firmāmentum caelum. Et factum est vespere et mane, diēs secundus. 

창세기 1장 01절-08절 원문과 해석


9. Dīxit vērō Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelō sunt, in locum ūnum, et appāreat ārida". Factumque est ita. 
10. Et vocāvit Deus āridam terram congregātiōnēsque aquārum appellāvit maria. Et vīdit Deus quod esset bonum. 
11. Et ait Deus: “Germinet terra herbam virentem et herbam facientem sēmen et lignum pōmiferum faciēns frūctum iuxtā genus suum, cuius sēmen in semetipsō sit super terram". Et factum est ita. 
12. Et prōtulit terra herbam virentem et herbam afferentem sēmen iuxtā genus suum lignumque faciēns frūctum, quī habet in semetipsō sēmentem secundum speciem suam. Et vīdit Deus quod esset bonum. 
13. Et factum est vespere et mane, diēs tertius. 
14. Dīxit autem Deus: “Fīant lūmināria in firmāmentō caelī, ut dīvidant diem ac noctem et sint in signa et tempora et diēs et annōs, 
15. ut lūceant in firmāmentō caelī et illūminent terram. Et factum est ita. 
16. Fēcitque Deus duo magna lūmināria: lūmināre maius, ut praeesset diēī, et lūmināre minus, ut praeesset noctī, et stēllās. 
17. Et posuit eās Deus in firmāmentō caelī, ut lūcērent super terram 
18. et praeessent diēī ac noctī et dīviderent lūcem ac tenebrās. Et vīdit Deus quod esset bonum. 
19. Et factum est vespere et mane, diēs quārtus. 

창세기 1장 09절-19절 원문과 해석


20. Dīxit etiam Deus: “Pullulent aquae rēptile animae vīventis, et volātile volet super terram sub firmāmentō caelī". 
21. Creāvitque Deus cētē grandia et omnem animam vīventem atque mōtābilem, quam pullulant aquae secundum speciēs suas, et omne volātile secundum genus suum. Et vīdit Deus quod esset bonum; 
22. benedīxitque eīs Deus dīcēns: “Crēscite et multiplicāminī et replēte aquās maris, avēsque multiplicentur super terram ". 
23. Et factum est vespere et mane, diēs quīntus.  
24. Dīxit quoque Deus: “Prōdūcat terra animam vīventem in genere suo, iūmenta et rēptilia et bēstiās terrae secundum speciēs suas". Factumque est ita. 
25. Et fēcit Deus bēstiās terrae iuxtā speciēs suas et iūmenta secundum speciēs suas et omne rēptile terrae in genere suo. Et vīdit Deus quod esset bonum. 

창세기 1장 20절-25절 원문과 해석


26. Et ait Deus: “Faciāmus hominem ad imāginem et similitūdinem nostram; et praesint piscibus maris et volātilibus caelī et bēstiīs ūniversaeque terrae omnique rēptilī, quod movētur in terrā”. 
27. Et creāvit Deus hominem ad imāginem suam; ad imāginem Deī creāvit illum; māsculum et fēminam creāvit eōs. 
28. Benedīxitque illīs Deus et ait illīs Deus: “Crēscite et multiplicāminī et replēte terram et subicite eam et domināminī piscibus maris et volātilibus caelī et ūniversīs animantibus, quae moventur super terram". 
29. Dīxitque Deus: “Ecce dedī vōbīs omnem herbam afferentem sēmen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsīs frūctum lignī portantem sēmentem, ut sint vōbīs in ēscam 
30. et cūnctīs animantibus terrae omnique volucrī caelī et ūniversīs, quae moventur in terrā et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vēscendum". Et factum est ita. 
31. Vīditque Deus cūncta, quae fēcit, et ecce erant valdē bona. Et factum est vespere et mane, diēs sextus. 

창세기 1장 26절-31절 원문과 해석

 




 

창세기 1장 라틴어 원문과 해석 카테고리 글 목록

창세기 1장 라틴어 원문과 해석 카테고리 글 목록 창세기 1장 01절-08절 창세기 1장 09절-19절 창세기 1장 20절-25절 창세기 1장 26절-31절 창세기 1장 라틴어 원문만 읽기 연습용

latinandgreek.tistory.com

 

<원문>

Genesis 1
1. In principio creavit Deus caelum et terram. 
2. Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas. 
3. Dixitque Deus: “Fiat lux". Et facta est lux. 
4. Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras. 
5. Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus. 
6. Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis". 
7. Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita. 
8. Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus. 
9. Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida". Factumque est ita. 
10. Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. 
11. Et ait Deus: “Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram". Et factum est ita. 
12. Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. 
13. Et factum est vespere et mane, dies tertius. 
14. Dixit autem Deus: “Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos, 
15. ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram. Et factum est ita. 
16. Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas. 
17. Et posuit eas Deus in firmamento caeli, ut lucerent super terram 
18. et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. 
19. Et factum est vespere et mane, dies quartus. 
20. Dixit etiam Deus: “Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram sub firmamento caeli". 
21. Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum; 
22. benedixitque eis Deus dicens: “Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram ". 
23. Et factum est vespere et mane, dies quintus. 
24. Dixit quoque Deus: “Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas". Factumque est ita. 
25. Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum. 
26. Et ait Deus: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra". 
27. Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos. 
28. Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram". 
29. Dixitque Deus: “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam 
30. et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum". Et factum est ita. 
31. Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. 

 

 

Saint Jerome in His Study, by Domenico Ghirlandaio(wiki)

 

728x90
반응형

댓글