본문 바로가기
고전 라틴어 입문/고전 라틴어 모범 발음

고전 라틴어 모범 발음(2) Famila Romana

by 임메르시오 2024. 8. 5.

 

FAMILIA ROMANA

 

유투브 아이디 ScorpioMartianus가 올린 영상이다. 이 채널을 운영하는 Luke Ranieri는 '거의 살아있는 고대 로마인'처럼 보인다.

고전 라틴어 발음이 유창하고 정확해 보인다. 본문은 Lingua Latina Per Se Illustrata 1권 중 제2과 FAMILIA ROMANA이다.

 

 

 

[본문]


Lingua Latina Per Se Illustrata Cap.1. FAMILIA ROMANA


FAMILIA ROMANA

I.

Iūlius vir Rōmānus est. Aemilia femina Rōmāna est. Mārcus est puer Rōmānus. Quīntus quoque puer Rōmānus est. Iūlia est puella Rōmāna. 

Mārcus et Quīntus nōn virī, sed puerī sunt. Virī sunt Iūlius et Mēdus et Dāvus. Aemilia et Dēlia et Syra sunt fēminae. Estne fēmina Iūlia? Nōn fēmina, sed parva puella est Iūlia. 

Iūlius, Aemilia, Mārcus, Quīntus, Iūlia, Syra, Dāvus, Dēlia Mēdusque sunt familia Rōmāna. Iūlius pater est. Aemilia est māter. Iūlius pater Mārcī et Quīntī est. Iūlius pater Iūliae quoque est. Aemilia est māter Mārcī et Quīntī et Iūliae. Mārcus fīlius Iūliī est. Mārcus fīlius Aemiliae est. Quīntus quoque fīlius Iūliī et Aemiliae est. Iūlia est fllia Iulil et Aemiliae. 

Quis est Mārcus? Mārcus puer Rōmānus est. Quis pater Mārcī est? Iūlius pater Mārcī est. Quae est māter Mārcī? Māter Mārcī est Aemilia. Quae est Iulia? Iūlia est puella Rōmāna. Quae māter Iūliae est? Aemilia māter Iūliae est. Pater Iūliae est Iūlius. Iūlia fīlia Iūliī est. 

Quī sunt fīliī Iūliī? Fīliī Iūliī sunt Mārcus et Quīntus. Mārcus, Qulntus Iūliaque sunt trēs līberī. Līberī sunt fīliī fīliaeque. Mārcus et Quīntus et Iūlia sunt līberī Iūliī et Aemiliae. In familiā Iūliī sunt trēs līberi: duo fīliī et ūna fīlia. 

II.

Estne Mēdus fīlius Iūliī? Mēdus fīlius Iūliī nōn est, Mēdus est servus Iūliī. Iūlius dominus Mēdī est. Iūlius dominus servī est. Dāvus quoque servus est. Mēdus et Dāvus duo servī sunt. Iūlius est dominus Mēdī et Dāvī. Iūlius dominus servōrum est et pater līberōrum. 

Estne Dēlia fīlia Aemiliae? Dēlia nōn est fīlia Aemiliae, Dēlia ancilla Aemiliae est. Aemilia domina Dēliae est. Aemilia domina ancillae est. Syra quoque ancilla est. Dēlia et Syra duae ancillae sunt. Aemilia domina ancillārum est. 

Cuius servus est Dāvus? Dāvus servus Iūliī est. Cuius ancilla est Syra? Syra est ancilla Aemiliae. 

Quot līberi sunt in familiā? In familiā Iūliī sunt trēs līberī. Quot filiī et quot filiae? Duo fīliī et ūna filia. Quot servī sunt in familiā? In familiā sunt centum servī. In familiā Iūliī sunt multī servī, paucī līberī. Iūlius est dominus multōrum servōrum. 

'Duo' et 'trēs' numerī sunt. 'Centum' quoque numerus est. Numerus servōrum est centum. Numerus līberōrum est trēs. Centum est magnus numerus. Trēs parvus numerus est. Numerus servōrum est magnus. Numerus līberōrum parvus est. In familiā Iūliī magnus numerus servōrum, parvus numerus līberōrum est.

Mēdus servus Graecus est. Dēlia est ancilla Graeca. In familiā Iūliī sunt multī servī Graecī multaeque ancillae Graecae. Estne Aemilia fēmina Graeca? Aemilia nōn est fēmina Graeca, sed Rōmāna. Iūlius nōn vir Graecus, sed Rōmānus est. 

Sparta oppidum Graecum est. Sparta, Delphī Tūsculumque tria oppida sunt: duo oppida Graeca et ūnum oppidum Rōmānum. In Graeciā et in Italiā magnus numerus oppidōrum est. In Galliā est magnus numerus fluviōrum. Fluviī Galliae magnī sunt. Māgnīne sunt fluviī Āfricae? In Āfricā ūnus fluvius magnus est: Nīlus; cēterī fluviī Āfricae parvī sunt. Suntne magnae īnsulae Graecae? Crēta et Euboea duae īnsulae magnae sunt; cēterae īnsulae Graecae sunt parvae.  

III.

Quis est Cornēlius? Cornēlius dominus Rōmānus est. Iūlius et Cornēlius duo dominī Rōmānī sunt. Mēdus nōn est servus Cornēliī. Mēdus servus Iūliī est. 

Cornēlius: "Cuius servus est Mēdus?" 
Iūlius: "Mēdus servus meus est." 
Cornēlius: "Estne Dāvus servus tuus?" 
Iūlius: "Dāvus quoque servus meus est. Servī meī sunt Mēdus et Dāvus et cēterī multī..." 

Cornēlius: "Estne Dēlia ancilla tua?" 
Iūlius: "Dēlia est ancilla mea, et Syra quoque ancilla mea est. Ancillae meae sunt Dēlia et Syra et cēterae multae. Familia mea magna est." 
Cornēlius: "Quot servī sunt in familiā tuā?" 
Iūlius: "In familiā meā sunt centum servī."  
Cornēlius: "Quid?" 
Iūlius: "Numerus servōrum meōrum est centum." 
Cornēlius: "Centum servī! Magnus est numerus servōrum tuōrum!"


LIBER TVVS LATINVS 

Ecce duo librī Latīnī: liber antīquus et liber novus. LINGVA LATINA est prīmus liber tuus Latīnus.Titulus librī tuī est 'LINGVA LATINA'. Liber tuus nōn antīquus, sed novus est. 

In LINGVA LATINA sunt multae pāginae et multa capitula: capitulum prīmum, secundum, tertium, cētera. 'IMPERIVM ROMANVM' est titulus capitulī prīmī. Titulus capitulī secundī est 'familia romana'. In capitulō secundō sunt sex pāginae. In pāginā prīmā capitulī secundī multa vocābula nova sunt: vir, fēmina, puer, puella, familia, cētera. Numerus vocābulōrum Latīnōrum magnus est! 


[덧붙이는 말]

Hans H. Ørberg의 Lingua Latina Per Se Illustrata는 현존하는 최고의 고전 라틴어 교재 중 하나이다. 취향에 따라 다르겠지만, 이책으로 라틴어공부를 시작했던 것을 행운으로 여기고 있다(원전을 빨리 읽어보고 싶은 조급한 마음에 이 책 2권은 보지 못했다).


제2과는 명사 1변화와 명사 2변화 그리고 est와 sunt 등을 익히도록 고안되었다. 본문을 읽다보면 남성 여성 단수 복수 주격 속격 등을 자연스럽게 익힐 수 있게 된다. 어형변화표를 보고 암기하는 것을 좋아하는 사람도 있겠지만, 이와 같이 익히는 것이, 가장 힘이 덜 들고 덜 고통스럽게 라틴어 어형을 익히는 방법이라고 생각한다. 

Oxford Latin Course와 Cambridge Latin Course 그리고 Latin by the Natural Method(William G Most, 1964, 교회라틴어) 등등의 책도 이 책과 유사한 성격의 좋은 학습서들로 보인다. 



 

고전 라틴어 모범 발음 목차

고전 라틴어 모범 발음 목차 고전 라틴어 모범 발음(1) Imperium Romanum고전 라틴어 모범 발음(2) Famila Romana

latinandgreek.tistory.com



20231022_162852




728x90
반응형

댓글